secreto amicos admone, lauda palam.
hoc est regnare, nolle regnare, cum possis.
nullus dolor est quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.
nec secunda sapientem euehunt nec aduersa demittunt.
quemcumque fortem uideris, miserum neges.
Crassum semel ait in omni uita risisse Lucilius.
magnorum montium proceritas minus apparet longe intuentibus.
hac ratione duce per totam uitam eundum est.
minima maximaque ex huius consilio gerenda.
contemptus corporis sui certa libertas est.
nemo liber est qui corpori seruit.
scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
scelera non intrant casas, tutusque mensa capitur angusta scyphus;
uenenum in auro bibitur-- expertus loquor.
nihil contemnit esuriens.
Cui cum paupertate bene conuenit diues est.
uestrae quidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.
Socrates quidem dicebat multos homines propterea uelle uiuere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut uiueret.
Hadrianus cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit 'iam hoc patri tuo negaui'.
ille obliuiscitur Caesarem se esse: ego memini me Caesaris filiam.
Augustus ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta.
maluissem alium oboluisses.
Postume non bene olet qui semper bene olet.
quod hodie malum tuum sanasti? Cui uitio obstitisti? Qua parte melior es ?
turpis qui alto sole semisomnus iacet, cuius uigilia medio die incipit.
Domitianus quaestorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu.
Salustius Semproniam reprehendit, non quod saltare sed quod optime scierit.
musicam natura ipsa uidetur ad tolerandos facilius labores uelut muneri nobis dedisse.
spectatum ueniunt, ueniunt spectentur ut ipsae.
est adulescentis maiores natu uereri.
magna fuit quondam capitis reuerentia cani.
Athenienses sciunt quae recta sint, sed facere nolunt.
aliena uitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt.
alium silere quod uoles, primus sile.
aduersus miseros inhumanus est iocus.
tu enim, Caesar, ciuitatem dare potes hominibus, uerbo non potes.
utile habere quos imitari primum, mox uincere uelis.
o fortunate adulescens, qui tuae uirtutis Homerum praeconem inueneris !
parietes plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius uiuamus, sed ut peccemus occultius.
nihil noui facio, nihil noui uideo.
aequat omnis cinis.
non quia difficilia sunt non audemus, sed quia non audemus difficilia sunt.
legum denique idcirco omnes serui sumus ut liberi esse possimus.
apes ex floribus ceras faciunt, ex rore matutino mel.
nauim si diuidis, nec tu nec socius habebis.
quisquis amat, ualeat. Pereat, qui nescit amare. Bis tanto pereat, quisquis amare uetat.
intolerabilius nihil est quam femina diues.
P. Cornelius Rufus, qui consul cum M. Curio fuit, dormiens oculorum uisum amisit, cum id sibi accidere somniaret.
a stabulis tunc procul este lupi.
torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciua capella, te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas.
triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae.
ursi et fruge, fronde, uindemia, pomis uiuunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, et terra in fame.
tussim iocur lupi ex uino tepido sanat.
ante' inquit 'circumspiciendum est cum quibus edas et bibas quam quid edas et bibas; nam sine amico uisceratio leonis ac lupi uita est.
lupi urbem quingenti simul ingressi sunt.
dente lupus, cornu taurus petit.
arietemque uetulum in aenum coniecit, unde agnus pulcherrimus prosiluisse uisus est.
Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes intrant.
ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris medicina promittit.
inter Pygmaeos non pudet esse breuem.
scelesta, ouem lupo commisisti.
leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentes.
in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debent.
rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
qui quae uult dicit, quae non uult audiet.
feliciter is sapit, qui alieno periculo sapit.
numquam periclum sine periclo uincitur.
uiuorum oportet meminisse.
mature fias senex, si diu uelis esse senex.
quot homines, tot sententiae.
pulchrorum, etiam autumnus pulcher est.
omnes sibi melius esse malunt, quam alteri.
Solon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam uerborum, aut quod stultus esset taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest.
fleres, si scires unum tua tempora mensem. Rides, cum non sit forsitan una dies.
Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, 'mundanum' inquit.
lege cautum est ne quis triumpharet, nisi qui V milia hostium una acie cecidisset.
nuda Venus picta, nudi pueri pinguntur Amores quibus nuda placet, nudos dimittat oportet.
uiuite felices, memores et uiuite nostri.
fortuna nimis dat multis, satis nulli.
nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
nulla est tam facilis res, quin difficilis siet, quam inuitus facias.
papulas obseruatis alienas, obsiti plurimis ulceribus.
canis timidus uehementius latrat quam mordet.
cena comesa uenit.
uescit quot digitos habeat in manu.
ucta agis.
ui uis amari, ama.
Anaxagoras dixit niuem nigram esse.
en, paratum tibi adest ientaculum.
iuxta platanum istam residamus.
stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus omnibus est uitae.
quae fuerat fabula, poena fuit.
aestate pueri si ualent, satis discunt.
Romae respirandi non est locus.
monstra dicuntur naturae modum egredientia, ut serpens cum pedibus, auis cum quattuor alis, homo cum duobus capitibus, iecur cum distabuit in coquendo.
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam.
poterat bouem iratum tollere.
non fui, fui, non sum, non curo.
tunica propior pallio est.
non magnum est grammatice dicere, sed diuinum est Tulliane loqui.
uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus.
Cato cum esset consultus a quodam, qui sibi erosas a soricibus caligas diceret, respondit : Non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur.
nulla enim minantis auctoritas apud liberos est.
in insula Aenaria intus lacus est: in eo lacu alia insula est, et ea quoque inhabitatur.
mihi dolor cubiti haud multum sedatus est.
Gallia nos genuit, uidit nos Africa, Gangem Hausimus, Europamque oculis lustrauimus omnem; Casibus et uariis acti terraque, marique, Hic tandem stetimus, nobus ubi defuit orbis.
quo modo semper se mouens esse quietus et beatus potest?
utinam populus Romanus unam ceruicem haberet !
quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur, addebat : tam bona ceruix simul ac jussero demetur.
quibusdam aegris gratulatio fit cum ipsi aegros se esse senserunt.
in corporibus, sic in imperio, grauissimus est morbus qui a capite diffunditur.
nam et prima uitae tempore et media patriae, extrema nobis impertire debemus.
homo sum: humani nil a me alienum puto.
homo homini lupus.
cicada cicadae cara, formica formicae.
non te genui Catilinae aduersus patriam, sed patriae aduersus Catilinam.
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non uidebitis
malo uirum qui pecunia egeat quam pecuniam quae uiro
ornate et copiose loqui possunt
quis amicior est, quam frater fratri ?
quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum ?
amicus est is, qui est tamquam alter idem.
quid ergo mihi opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?
immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?
admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur.
nemo iustus esse potest, qui quidnam aequitati anteponit.
Alexander quo iure mare infestas ?
Pirata eodem quo tu orbem terrarum.
Sed quia id ego exiguo nauigio facio, latro uocor.
tu, quia magna classe, imperator.
ignoscito saepe alteri, nunquam tibi.
mendaci homini ne uerum quidem dicenti credere solemus.
iurare, nisi ubi necesse est, graui uiro parum conuenit.
periurii poena diuina exitium, humana dedecus.
non aurum habere, mihi praeclarum uidetur, sed iis, qui habent aurum, imperare.
alii sibi diuitias habeant, nos uirtutem.
gloriam qui spreuerit, ueram habebit.
dixisse me aliquando paenituit, tacuisse numquam.
numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est.
ad manum est quod sat est.
